Vai al contenuto

Risposte migliori

Inviato (modificato)

Ho estratto dall'edizione Mommsen del Codex Theodosianus tutti i paragrafi nei quali si parla del nummo.

Li riporto, qui di seguito nel caso servissero a qualcuno e non solo a me.

Domando a voi se disponete del testo tradotto alla lettera in italiano, francese, inglese oppure spagnolo o conoscete un sito web da dove scaricarlo.

 

Se il mio elenco fosse incompleto, ovvero mi fosse sfuggita qualche Novella dove si parla del nummo, vi prego di segnalarmelo.

 

 

 

 

Novellae del Codex Theodosianus inerenti il nummus

 

CTh.6.29.2.4. Contingit etiam in cursu clavulari, ut forte quis pro animalibus minime praebitis pecunias pendere cogatur lucro eius qui cursui praesederit, improbe vindicandas. ergo nummum vetamus exposci pro animalibus in cursu minime constitutis. quod si forte aliquis aestimaverit perpetrandum, eius quadruplum quod accepit inferre cogatur. Dat. xv kal. mai. Mediolano Constantio a. viiii et Iuliano c. ii conss. (357 apr. 17).

 

CTh.6.29.2.4. Contingit etiam in cursu clavulari, ut forte quis pro animalibus minime praebitis pecunias pendere cogatur lucro eius qui cursui praesederit, improbe vindicandas. ergo nummum vetamus exposci pro animalibus in cursu minime constitutis. quod si forte aliquis aestimaverit perpetrandum, eius quadruplum quod accepit inferre cogatur. Dat. xv kal. mai. Mediolano Constantio a. viiii et Iuliano c. ii conss. (357 apr. 17).

Modificato da antvwaIa

Inviato

CTh.7.4.29. Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. Si quas sub gratia donationis a militibus auferunt quam merentur annonas duces seu tribuni, iuxta nummaria defixa pretia sine ulla dubitatione percipiant. Dat. IIII non. mai. Constantinopoli Honorio VII et Theodosio II aa. conss. (407 mai. 4).

 

CTh.7.20.3. Idem a. ad universos veteranos. Veterani iuxta nostrum praeceptum vacantes terras accipiant easque perpetuo habeant immunes, et ad emenda ruri necessaria pecuniae in nummo viginti quinque milia follium consequantur, boum quoque par et frugum promiscuarum modios centum. Qui autem negotii gerendi habuerit voluntatem, huic centum follium summam inmunem habere permittimus. Praeter hos ergo, qui vel domicillis vel negotiis detinentur, omnes, qui vacatis et nullum negotium geritis, ne inopia laboretis, ad hoc remedium debetis concurrere. Dat. III id. oct. Constantinopoli Constantino a. VI et Constantino caes. conss. (320 oct. 13).


Inviato

CTh.8.4.6. Idem a. ad Taurum praefectum praetorio. Primipilaribus, qui ad pascendos milites sollemniter ad limitem destinantur, gravia sustinentibus detrimenta hoc modo credidimus consulendum, ut duces, qui multa eis extorquere firmantur, nomine munerum vel sportulae nihil amplius percipiant quam percipiebant patre nostro perennis memoriae regente rem publicam, ita ut species a primipilaribus ipsa praestetur nec in nummum aurumve dirigatur, ne super inmensitate pretiorum necessitas conquerendi exsurgat. Hac igitur remota iniuria idonei mittantur, qui ex more susceptis omnibus alimoniis militaribus easdem pervehere contendant, actis apud rectorem provinciae conficiendis, per quae designabitur, quantus specierum modus in usum alimoniae militaris a primipilaribus praebeatur et quid ob munera ducibus mittenda vel sportulam, cuius habet notitiam officium praesidale. Dat. epistula praefecto, cui haec sacra fuerat antelata, XI kal. iun. Mediolano Datiano et Cereale conss. (358 mai. 22).

 

CTh.8.11.4. Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Floro praefecto praetorio. Quidquid nostrorum umquam nuntiari coeperit prosperorum, bella si desinent, si oriuntur victoriae, fastis si honor datus fuerit regalium trabearum, compositae pacis si erit efferenda tranquillitas, sacros vultus inhiantibus si forte populis inferemus, haec sine pretio nuntiari excipique sancimus. Gerulum iubemus esse castissimum: indices nummarios esse prohibemus: iudices statuimus esse sollicitos, ne turpi colludio quaeratur ex miseris pretium gaudiorum. Quod si id sacrilega fuerit dissimulatione violatum, et accipientem pudoris fortunarumque manebit excidium et cogentem par poena multabit et officium triginta librarum auri vexatione quatiatur. Dat. IIII non. feb. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 febr. 2).


Inviato

CTh.9.21.3. Idem a. ad Tertullum proconsulem Africae. Si quis nummum falsa fusione formaverit, universas eius facultates fisco addici praecipimus, atque ipsum severitate legitima coherceri, ut in monetis tantum nostris cudendae pecuniae studium frequentetur. Dat. prid. non. iul. Mediolano Constantino a. VII et Constantio caes. conss. (326 iul. 6).

 

CTh.9.21.4pr. Idem a. Helpidio. Pridem statutum fuit, ut, si ignorante quoque domino in fundo eius vel domo figuratus clam nummus cuderetur, sedem flagitii suo fiscus dominio vindicaret. Nunc discretionem fieri placet, ut, si dominus in proximo constitutus sit, cuius incuria vel neglegentia punienda est, praeceptum prius valeat, sin vero longissime ab ea domo vel possessione afuerit, nullum sustineat detrimentum. (329 mai. 4).

 

CTh.9.23.1.3. Placet denique, ut, si quis forsitan nummus praeter eum, qui in usu publico perseverat, aput aliquem mercatorem fuerit inventus, fisci dominio cum omnibus delinquentis facultatibus vindicetur. Et si forte cum mercibus ad quascumque provincias venerint naves, cuncta solita licentia mercabuntur praeter pecunias, quas more solito maiorinas vel centenionales communes appellant, vel ceteras, quas vetitas esse cognoscunt. Acc. VIII id. mar. Constantina Constantio a. VIII et Iuliano caes. conss. (356 [352] mart. 8).

 

CTh.9.23.2. Impp. Arcadius et Honorius aa. Dextro praefecto praetorio. Centenionalem tantum nummum in conversatione publica tractari praecipimus maioris pecuniae figuratione submota. Nullus igitur decargyrum nummum alio audeat commutare, sciens fisco eandem pecuniam vindicandam, quae in publica potuerit conversatione deprehendi. Dat. prid. id. april. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 apr. 12).


Inviato

CTh.11.2.1. Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Scias inhibitam esse apochandi licentiam, ita ut ne ex praesenti aut futuro vel praeterito sub hoc titulo nummus a provincialibus postuletur. Proposita prid. id. aug. Valentiniano et Valente aa. conss. (365 aug. 12).

 

CTh.11.21.3. Imp. Theodosius a. Maximino comiti sacrarum largitionum. Perpetuo sancimus generalique decreto, ne cui deinceps ex praecepto comitivae sedis vel per oraculum sacrum vel per divinas adnotationes numinis nostri in nummo vel in specie, nisi ita publica necessitas postularit, propria liceat tributa persolvere, sed ut magis aut ipsam speciem, si hoc usus exegerit, aut aurum, quod aestimatio certa constituit pro centenario aeris, huiusmodi possessor exsolvat. Dat. V id. decemb. Constantinopoli Victore v. c. cons. (424 dec. 9).


Inviato

CTh.13.3.1pr. Imp. Constantinus a. ad Volusianum. Medicos, grammaticos et professores alios litterarum inmunes esse cum rebus, quas in civitatibus suis possident, praecipimus et honoribus fungi; in ius etiam vocari eos vel pati iniuriam prohibemus, ita ut, si quis eos vexaverit, centum milia nummorum aerario inferat a magistratibus vel quinquennalibus exactus, ne ipsi hanc poenam sustineant, (321/4 aug. 1).

 

CTh.13.3.1.1. Servus eis si iniuriam fecerit, flagellis debeat a suo domino verberari coram eo, cui fecerit iniuriam, vel, si dominus consensit, viginti milia nummorum fisco inferat, servo pro pignore, donec summa haec exsolvitur, retinendo. (321/4 aug. 1).


Inviato

CTh.14.4.3. Imp. Iulianus a. Flavio aproniano suo salutem. Ea pretia, quae in campania per singulos annos repperiuntur, suariis urbis romae debent solvi, ita ut periculo suariorum populo porcinae species adfatim praebeatur. Et quia officialibus pro omni supplicio sufficit direptorum restitutio, quidquid ultra senos folles per singulas libras claruerit flagitatum, id fisci viribus protinus vidicetur. Exactio autem nummaria non per officium tuum vel ipsos suarios, sed per officiales consularis iuxta praeceptum nostrae mansuetudinis competentem sortiatur effectum. Nam quia maiorum potestatum officiales solent esse provincialibus perniciosi, per ordinarios iudices adque curias etiam hanc exactionem convenit celebrari. Per singulos itaque annos iuxta pretia, quae repperiuntur in publica conversatione, per campaniam habitantes pecuniam pro singulis libris porcinae praecipiantur exsolvere, ita ut non ad pretia, quae in urbe roma repperiuntur, sed quae aput campanos in publicis usibus habentur, nummaria celebretur exactio, suariis autem celebrandae nummariae exactionis facultas denegetur. Nam dedimus litteras ad virum clarissimum consularem, ut remotis officialibus praefecturae urbanae et suariis ipse totius exactionis instantiam adque periculum ad suam curam sollicitudinemque revocare contendat. Qui evidentissimo discrimini constituetur obnoxius, si in transmittendis pecuniis aliqua fuerit materia deceptionis exorta. Dat. V id. decemb. Antiochiae d. n. Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 dec. 9).

 

CTh.14.19.1. Impp. Arcadius et Honorius aa. Theodoro praefecto praetorio. Panem ostiensem adque fiscalem uno nummo distrahi volumus. Sancimus autem, ut nullus per sacrum rescriptum audeat pretium ampliare; qui si obtulerit supplicationem, duarum librarum auri multa ferietur. Dat. prid. id. april. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 apr. 12).

 

CTh.14.27.2. Impp. dd. nn. Theodosius et Valentinianus aa. Isidoro praefecto praetorio. Corporatos civitatis Alexandrinae repurgandi fluminis onere liberamus et pro tenore et dispositione tua quadringentos solidos ex dinummio vectigali memoratae civitatis praecommodari decernimus, ita ut ex titulo navium omnibus modis repensentur. Dat. prid. non. iun. Constantinopoli Isidoro et Senatore conss. (436 iun. 4).


Inviato

CTh.15.9.1.1. Cum publica celebrantur officia, sit sportulis nummus argenteus, alia materia diptychis. Nec maiorem argenteum nummum fas sit expendere, quam qui formari solet, cum argenti libra una in argenteos sexaginta dividitur; minorem dare volentibus non solum liberum, sed etiam honestum esse permittimus. Dat. VIII kal. aug. Heracleae Richomere et Clearcho conss. (384 iul. 25).


Inviato

CTh.16.4.5.1. Quam formam in nummulariis ceterisque huius almae urbis corporibus volumus sub poena graviore servari, ut unumquodque corpus pro his, qui de suo numero conventus celebrare illicitos detegentur, ad quinquaginta pondo auri solutionem multae nomine adstringatur. Dat. III id. sept. Constantinopoli Honorio a. VI et Aristaeneto conss. (404 sept. 11).


Inviato

Caspita Ant

Un piccolo repertorio utilissimo per gli specialisti del periodo. Grazie !


Inviato (modificato)

Non sarebbe male disporre anche di una traduzione ben fatta e letterale...

Capisco che questa discussione non possa essere un tema con molta partecipazione: ovviamente interessa solo il numismatico, non il collezionista.

 

Il termine nummus è usato nel tempo con significati molto diversi:

 

a) in questa novella, C.Th.9.21.3 (6 luglio 326), nel senso genrico di contante: …Si quis nummum falsa fusione formaverit, universas eius facultates fisco addici praecipimus, atque ipsum severitate legitima coherceri, ut in monetis tantum nostris cudendae pecuniae studium frequentetur. Dat. prid. non. iul. Mediolano Constantino a. VII et Constantio caes. conss.

 

b) in Svetonio, Divus Julius, 54,2, come sinonimo di sesterzio: in Gallia fana templaque deum donis refer ta expilavit, urbes diruit saepius ob praedam quam ob delictum; unde factum, ut auro abundaret, ternisque milibus nummum in libras promercale per italiam provinciasque divenderet

 

c) in Flavio Sosípater Carisio, Artis Grammaticae, è riferito alla moneta d’argento: Scriptulum, quod nunc vulgus sine t dicit, Varro in Plautorino dixit, Idem in Annali, Nummum argenteum conflatum primum a Servio Tullio dicunt; is quatuor scrupulis major fuit quam nun est

 

d) in Agostino da Ippona, De lib. arb. III,17,48, nel senso generico di numerario: avaritia enim (...) non in solo argento vel in nummis, unde magis nomen duxisse resonat; argento enim nummi vel mixto argento frequentius apud veteres fiebant,  ricordando come nel passato i nummi fossero d’argento oppure di biglione

 
Conoscete degli altri esempi che evidenzino bene l'accezione con cui si usa il vocabolo nummus? Soprattutto esempi dove venga utilizzato in riferimento all'oro? Ovviamente mi riferisco a esempi diversi da quelli riportati nel Codice Teodosiano.
 
Carlà riporta gli estremi di molti esempi, ma ne riesco a rintracciare pochissimi.
Modificato da antvwaIa

Unisciti alla discussione

Puoi iniziare a scrivere subito, e completare la registrazione in un secondo momento. Se hai già un account, accedi al Forum con il tuo profilo utente..

Ospite
Rispondi a questa discussione...

×   Hai incollato il contenuto con la formattazione.   Rimuovere la formattazione

  Only 75 emoji are allowed.

×   Il tuo collegamento è stato incorporato automaticamente.   Mostra come un collegamento

×   Il tuo contenuto precedente è stato ripristinato..   Cancella editor

×   You cannot paste images directly. Upload or insert images from URL.

Caricamento...
×
  • Crea Nuovo...

Avviso Importante

Il presente sito fa uso di cookie. Si rinvia all'informativa estesa per ulteriori informazioni. La prosecuzione nella navigazione comporta l'accettazione dei cookie, dei Terms of Use e della Privacy Policy.